

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 23: Versus 38
Erat autem,etc. Hae tres linguae prae caeteris eminebant. Hebraea, propter Judaeos in lege gloriantes: Graeca propter Gentilium sapientiam: Latina propter Romanos imperantes. Ergo velint nolint Judaei, omne regnum mundi, omnis mundana sapientia, omnia divina legis sacramenta testantur, quod Jesus est imperator credentium et confitentium.Hic est rex Judaeorum.Titulus qui Christum regem testatur, non infra, sed supra crucem ponitur, quia licet in cruce hominis infirmitate dolebat, super crucem tamen regis majestate fulgebat, et ideo immolato titulus est supra positus, ut cunctis legere, id est, credere volentibus pateat, quia per crucem non perdidit, sed corroboravit imperium.